Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 66 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXV. Quare Spiritus sanctus charitas et gratia nuncupetur. <<<     >>> CAPUT LXVII. Quare Spiritus sanctus in columbae specie venisse testatur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0136D) CAPUT LXVI. Quare Spiritus sanctus Dei digitus dicatur.

(0137A)

Spiritus sanctus digitus Dei esse in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus ex evangelistis dixerit: In digito Dei eiicio daemonia (Luc. XI, 20) , alius hoc ita dixit: In spiritu Dei eiicio daemonia (Matth. XII, 28) . Unde et digito Dei scripta lex est data die quinquagesimo ab occisione agni (Exod. XXXI, 18) . Et die quinquagesimo venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi (Act. II, 2) . Ideo autem dicitur digitur, ut eius operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. (0137B) Unde et Paulus ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) . Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, quod est digitus Dei et spiritale signaculum.


122w 1.0074961185455 s