Spiritus sanctus ideo in columbae specie venisse scribitur, ut natura eius per avem simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: Estote, inquit, simplices sicut columbae (Matth. X, 16) . Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem.