Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 68 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXVII. Quare Spiritus sanctus in columbae specie venisse testatur. <<<     >>> CAPUT LXIX. Quare Spiritus sanctus aquae nomine dicatur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0137B) CAPUT LXVIII. Quare Spiritus sanctus ignis nomine appellatur.

(0137C)

Spiritus sanctus ideo nomine ignis appellatur propter quod in apostolorum Actibus (Act. II, 3) per divisionem linguarum ut ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum. Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causa est, ut intelligatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sua integritate permaneat.


105w 0.2818009853363 s