Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 71 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXX. Quod aliud sit aqua sacramenti, aliud aqua Spiritus sancti. <<<     >>> CAPUT LXXII. Quod ideo sancta Ecclesia creditur, quia in illa dilectio proximi demonstratur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0138A) CAPUT LXXI. Quare Spiritus sanctus unctio dicatur.

Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Ioanne attestante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exsultationis, hoc est, Spiritu sancto fuisse legitur unctus. Sed et Ioannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat dicens: Et vos, inquit, unctionem, quam accepistis ab eo, permaneat in vobis, et necesse non habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omni re (I Ioan. II, 27) . Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis.


89w 0.73448300361633 s