Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 72 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXI. Quare Spiritus sanctus unctio dicatur. <<<     >>> CAPUT LXXIII. De nomine Ecclesiae catholicae. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0138A) CAPUT LXXII. Quod ideo sancta Ecclesia creditur, quia in illa dilectio proximi demonstratur.

(0138B)

Sanctam Ecclesiam catholicam. Haec fides est de Deo conditore, et de renovatore nostro, de qua usque hactenus est tractatum. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, sed etiam in proximum, nam: Diliges, inquit, proximum tuum, tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37, 39) ; nisi autem ista fides congregationem societatemque hominum teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est; credimus et sanctam Ecclesiam utique catholicam.


99w 0.92792105674744 s