Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 74 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXIII. De nomine Ecclesiae catholicae. <<<     >>> CAPUT LXXV. Unde inchoavit Ecclesia, vel quare dicatur Sion, vel Ierusalem. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0138D) CAPUT LXXIV. Quare Ecclesiae, cum una sit, septem scribantur.

Cur autem Ecclesiae, cum una sit, septem scribantur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1) . Quae tamen septem una esse non ambiguntur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15).


62w 0.63110399246216 s