Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 75 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXIV. Quare Ecclesiae, cum una sit, septem scribantur. <<<     >>> CAPUT LXXVI. Quid distet inter Ecclesiam et Synagogam. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0138D) CAPUT LXXV. Unde inchoavit Ecclesia, vel quare dicatur Sion, vel Ierusalem.

(0139A)

Inchoavit autem Ecclesia a loco, ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes. Peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod in huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum coelestium speculatur. Et idcirco Sion, id est, speculatio, nomen accepit. Pro futurae vero patriae pace Ierusalem vocatur. Nam Ierusalem pacis visio interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu.


76w 1.0566728115082 s