Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 76 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXV. Unde inchoavit Ecclesia, vel quare dicatur Sion, vel Ierusalem. <<<     >>> CAPUT LXXVII. Quod in Ecclesiam sanctam Spiritus sanctus Novum et Vetus Testamentum plenissime inspiravit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0139A) CAPUT LXXVI. Quid distet inter Ecclesiam et Synagogam.

(0139B)

Synagoga Graece congregatio dicitur. Quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit; ipsorum enim proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam Synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde Synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distat aliquid: quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem maius est utentium ratione, sicut sunt homines.


75w 0.69032311439514 s