Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 77 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXVI. Quid distet inter Ecclesiam et Synagogam. <<<     >>> CAPUT LXXVIII. Quae auctoritas Scripturarum in Ecclesiis I sit sequenda. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0139B) CAPUT LXXVII. Quod in Ecclesiam sanctam Spiritus sanctus Novum et Vetus Testamentum plenissime inspiravit.

(0139C)

In quam sanctam Ecclesiam Spiritus sanctus in Veteri Testamento Legem et Prophetas, in Novo Evangelium et Apostolos inspiravit. Unde et Paulus dicit: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum (II Tim. III, 16) . Et ideo quae sint Novi ac Veteris Instrumenti volumina, quae secundum maiorum traditionem per eumdem sanctum Spiritum inspirata creduntur, et Ecclesiis Christi tradita esse noscuntur, competit in hoc loco evidenti numero, sicut ex Patrum monumentis accepimus, designare.


84w 0.71679615974426 s