Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 78 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXVII. Quod in Ecclesiam sanctam Spiritus sanctus Novum et Vetus Testamentum plenissime inspiravit. <<<     >>> CAPUT LXXIX. Qui libri continentur in canone utriusque Testamenti. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0139C) CAPUT LXXVIII. Quae auctoritas Scripturarum in Ecclesiis primum sit sequenda.

(0139D)

In ipsis autem canonicis Scripturis Ecclesiarum catholicarum illa plurimum auctoritas est sequenda, inter quas sane illae sint, quae apostolicas sedes habere, et epistolas accipere meruerunt. Tenebitur igitur hic modus in Scripturis sanctis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis, praeponantur eis quas quaedam non accipiunt. In eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponantur eae quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem aliae inveniantur a pluribus, aliae a gravioribus haberi, quanquam hoc inveniri non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.


99w 1.0883419513702 s