Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 79 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXVIII. Quae auctoritas Scripturarum in Ecclesiis I sit sequenda. <<<     >>> CAPUT LXXX. Quod omnes sanctae auctoritatis libri vel memoria tenendi sunt, vel omnino incogniti non habendi. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0139D) CAPUT LXXIX. Qui libri continentur in canone utriusque Testamenti.

(0140A)

Totus autem canon Scripturarum, in quo iam considerationem versandam dicimus, his libris continetur: quinque Moysi, id est, Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Iesu Nave, uno Iudicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quatuor Regnorum, et duobus Paralipomenon non consequentibus, sed quasi a latere adiunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet adnexa tempora continet, atque ordinem rerum. (0140B) Sunt aliae tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini, neque inter se convertuntur; sicut est Iob, et Tobias, et Esther, et Iudith, et Machabaeorum libri duo, et Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam. Deinde Prophetae, in quibus David unus liber Psalmorum; Salomonis tres, Proverbia, Cantica Canticorum, et Ecclesiastes. Nam illi duo libri unus qui Sapientia, et alius qui ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur; nam Iesu filius Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur: qui tamen, quoniam in divina auctoritate recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie prophetae appellantur, duodecim prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam nunquam seiuncti sunt, pro uno habentur. (0140C) Quorum Prophetarum nomina sunt haec: Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Deinde quatuor prophetae sunt maiorum voluminum, Isaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel. His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas. Novi autem quatuor libris Evangelii secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem; quatuordecim Epistolis apostoli Pauli, ad Romanos una, ad Corinthios duabus, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philippenses una, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses una, ad Timotheum duabus, ad Titum una, ad Philemonem una, ad Hebraeos una; Petri duabus, tribus Ioannis, una Iudae, et una Iacobi; Actibus apostolorum libro uno, et Apocalypsi Ioannis libro uno.


297w 2.1837019920349 s