Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 81 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXX. Quod omnes sanctae auctoritatis libri vel memoria tenendi sunt, vel omnino incogniti non habendi. <<<     >>> CAPUT LXXXII. Quod in actione poenitentiae non consideranda est mensura temporis, sed doloris; quodque non nisi in Ecclesia possunt remitti peccata. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0140D) CAPUT LXXXI. De remissione peccatorum.

Remissionem peccatorum. (0141A) Bene post commemorationem nostrae Ecclesiae in ordine confessionis ponitur remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est. Per hanc non perit, quod perierat, et inventum est. Excepto quippe baptismatis munere, quod contra peccatum originale donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur; activa quoque peccata, quaecunque corde, ore, opere, cogitatione, sermone commissa invenerit, tollit; hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis renovatio, in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus, et additus, ipsa etiam vita caetera iam ratione utentis aetatis, quantalibet praepolleat fecunditate iustitiae, sine peccatorum remissione non agitur. Quoniam filii Dei, quandiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. (0141B) Et quamvis de illis sit veraciter dictum, quod qui spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei (Rom. VIII, 14) ; sic tamen spiritu Dei excitantur, et tanquam filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime aggravante corruptibili corpore, tanquam filii hominis, in quibusdam humanis motibus deficiant ad seipsos, et ideo peccent. Interest quidem quantum; neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo etiam crimen est omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam, quandiu in hac morte vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine. Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ait sanctus Apostolus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8) . Sed neque de ipsis criminibus, quamlibet magnis, remittendis in sancta Ecclesia Dei misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum sui cuiusque peccati.


234w 1.9508600234985 s