Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 82 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXI. De remissione peccatorum. <<<     >>> CAPUT LXXXIII. De evidenti carnis resurrectione. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0141B) CAPUT LXXXII. Quod in actione poenitentiae non consideranda est mensura temporis, sed doloris; quodque non nisi in Ecclesia possunt remitti peccata.

(0141C)

In actione autem poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. (0141D) Cor etiam contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19) . Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam per verba vel quaecunque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui dicitur: Gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10) ; recte constituuntur ab his qui praesunt Ecclesiis tempora poenitentiae, ut fiat satis Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim proprie Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata, ita ut quibus dimittuntur, vitam consequantur aeternam.


134w 1.0518369674683 s