Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 83 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXII. Quod in actione poenitentiae non consideranda est mensura temporis, sed doloris; quodque non nisi in Ecclesia possunt remitti peccata. <<<     >>> CAPUT LXXXIV. Quod in resurrectione nihil pereat de humana carne; sed quodcunque in quamlibet perditionem dispersum exstiterit vel consummatum, totum ad illam animam redeat, quae hanc, cum viveret, animavit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0141D) CAPUT LXXXIII. De evidenti carnis resurrectione.

Carnis resurrectionem, et vitam aeternam. Haec visibilis quae proprie dicitur caro, sine dubitatione credenda est resurgere. (0142A) Videtur enim Paulus apostolus eam tanquam digito ostendere, cum dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV, 53) . Qui enim dicit hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, digito ostenditur, quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem cum legitur, eadem significatur visibilis caro, quia in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. Mors quippe animae est apostatare a Deo (Eccli. X, 14) . Quod primum eius peccatum in paradiso sacris litteris continetur. Resurget igitur corpus secundum Christianam fidem, quae fallere non potest.


125w 1.4318158626556 s