Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 84 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXIII. De evidenti carnis resurrectione. <<<     >>> CAPUT LXXXV. Quod omnipotens Deus mirabiliter atque ineffabiliter ex toto, quo caro constat, eam in resurrectione mirabili celeritate restituat. De exemplo quoque statuae solubilis metalli, qua quomodo resurrectio fieri possit, monstratur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0142A) CAPUT LXXXIV. Quod in resurrectione nihil pereat de humana carne; sed quodcunque in quamlibet perditionem dispersum exstiterit vel consummatum, totum ad illam animam redeat, quae hanc, cum viveret, animavit.

(0142B)

Non autem perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro. Sed in quamlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcunque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium aut etiam hominum cibum cedat, carnemque mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit, quae illam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit.


86w 0.4024498462677 s