Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 85 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXIV. Quod in resurrectione nihil pereat de humana carne; sed quodcunque in quamlibet perditionem dispersum exstiterit vel consummatum, totum ad illam animam redeat, quae hanc, cum viveret, animavit. <<<     >>> CAPUT LXXXVI. De diversitate status, et macie, vel pinguedine corporum humanorum, in qua sancta corpora hoc solum, quod decebit, habebunt. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0142B) CAPUT LXXXV. Quod omnipotens Deus mirabiliter atque ineffabiliter ex toto, quo caro constat, eam in resurrectione mirabili celeritate restituat. De exemplo quoque statuae solubilis metalli, qua quomodo resurrectio fieri possit, monstratur.

(0142C)

Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertantur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse est. Alioquin si capillis capitis reddit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. (0142D) Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quod eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat.


205w 0.80866003036499 s