Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 86 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXV. Quod omnipotens Deus mirabiliter atque ineffabiliter ex toto, quo caro constat, eam in resurrectione mirabili celeritate restituat. De exemplo quoque statuae solubilis metalli, qua quomodo resurrectio fieri possit, monstratur. <<<     >>> CAPUT LXXXVII. Quod sanctorum corpora spiritalia resurgent, non tamen spiritus erunt. show dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0142D) CAPUT LXXXVI. De diversitate status, et macie, vel pinguedine corporum humanorum, in qua sancta corpora hoc solum, quod decebit, habebunt.

(0143A)

Nec illud est consequens, ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium; aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cuiusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur; ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit, ille suppleat, qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. (0143B) Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur, hoc fiet cuique de materie corporis sui, quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit. Sed quidquid futurum est, hoc docebit, quia nec futurum est, si non decebit.


149w 0.84174704551697 s