Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 87 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXVI. De diversitate status, et macie, vel pinguedine corporum humanorum, in qua sancta corpora hoc solum, quod decebit, habebunt. <<<     >>> CAPUT LXXXVIII. Quod reproborum corpora resurgent quidem, sed cum vitiis et deformitatibus suis perenniter punienda. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0143B) CAPUT LXXXVII. Quod sanctorum corpora spiritalia resurgent, non tamen spiritus erunt.

Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate: in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. (0143C) Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus, non anima est, ita nunc spiritale corpus erit, corpus tamen, non spiritus erit (I Cor. XV, 44) . Proinde, quantum attinet ad corruptionem, quae nunc aggravat animam (Sap. IX, 15) , et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit (Galat. V, 17) , tunc non erit caro, sed corpus, quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50) . Et tanquam exponens quid dixerit: Neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit. Quod prius dixit, caro et sanguis, hoc postea dixit corruptio; et quod prius, regnum Dei, hoc posterius incorruptionem. (0143D) Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit; propter quod et post resurrectionem corpus Christi caro appellata est (Luc. XXIV, 39) . Sed ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 44) , quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicuius indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nos patiamur ipsos inimicos.


212w 1.037693977356 s