Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 88 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXXXVII. Quod sanctorum corpora spiritalia resurgent, non tamen spiritus erunt. <<<     >>> CAPUT LXXXIX. Quod mitior poena erit soli originali peccato, et minimo actuali. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0143D) CAPUT LXXXVIII. Quod reproborum corpora resurgent quidem, sed cum vitiis et deformitatibus suis perenniter punienda.

(0144A)

Quicunque vero ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne; sed ut cum diabolo et eius angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecunque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, in requirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo in eis erit corpus incorruptibile, si dolere poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. (0144B) Ubi autem infelix mori non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Haec in sanctis Scripturis secunda mors dicitur (Apoc. II, 11; XX, 6, 14) ; nec prima tamen, qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda, qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset, si nemo peccasset.


178w 1.5374710559845 s