Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 91 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XC. Quod a morte usque ad resurrectionem animae in abditis receptaculis teneantur vel requie, vel aerumna. <<<     >>> CAPUT XCII. Quod vita aeterna sit gratia Dei, stipendium vero mortis peccatum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0144C) CAPUT XCI. Quomodo defunctorum animabus viventium oblationes et eleemosynae vel prosint, vel minime prosperentur.

Neque vero negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possent prodesse meruerunt. (0144D) Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista per mortem, nec tam malus, ut non ei pro sint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut ista non requirat. Et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita transierit, adiuvari.


98w 0.065796136856079 s