Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 92 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCI. Quomodo defunctorum animabus viventium oblationes et eleemosynae vel prosint, vel minime prosperentur. <<<     >>> CAPUT XCIII. Quod in hac vita comparetur, quo possit post hanc vitam quisque vel relevari, vel aggravari. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0144D) CAPUT XCII. Quod vita aeterna sit gratia Dei, stipendium vero mortis peccatum.

(0145A)

Vita aeterna, quae merces est operum bonorum gratiam Dei commendat Apostolus: Stipendium, inquit, peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro (Rom. VI, 23) . Stipendium operae militiae debitum redditur, non donatur; ideo dixit: Stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam, demonstraret. Gratia vero, nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam ipsius hominis bona merita esse Dei munera; quibus cum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur?


90w 0.77086400985718 s