Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 93 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCII. Quod vita aeterna sit gratia Dei, stipendium vero mortis peccatum. <<<     >>> CAPUT XCIV. Quid agant sacrificia et eleemosynae pro baptizatis defunctis oblata. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0145A) CAPUT XCIII. Quod in hac vita comparetur, quo possit post hanc vitam quisque vel relevari, vel aggravari.

Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem speret quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. (0145B) Non igitur ista, quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 10) , quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae, quam quisque gessit in corpore?


117w 1.1061818599701 s