Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 95 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCIV. Quid agant sacrificia et eleemosynae pro baptizatis defunctis oblata. <<<     >>> CAPUT XCVI. De reliquis causis ad regulam verae fidei pertinentibus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0145C) CAPUT XCV. Quod post resurrectionem impleto iudicio permanebunt singulae civitates in angelis et hominibus; Christi in gloriam aeternam, zaboli in damnationem perpetuam.

Post resurrectionem vero, facto universo impletoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae, una Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum, utraque tamen et angelorum et hominum. (0145D) Istis voluntas, illis facultas non poterit esse ulla peccandi, vel ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio praestabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius permanebunt. (0146A) Manebit ergo sine fine mors illa perpetua damnatorum, id est, alienatio a vita Dei, et omnibus erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione pro suis humanis moribus suspicentur; sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet honorum distantia concorditer fulgeant. Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis Christianis datur. Quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugantur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant.


176w 1.5655331611633 s