Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 96 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCV. Quod post resurrectionem impleto iudicio permanebunt singulae civitates in angelis et hominibus; Christi in gloriam aeternam, zaboli in damnationem perpetuam. <<<     >>> CAPUT XCVII. Quod post Symbolum veniatur ad fontem. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0146A) CAPUT XCVI. De reliquis causis ad regulam verae fidei pertinentibus.

(0146B)

Post apostolicum Symbolum, et ea quae de Patre, et Filio, atque Spiritu sancto secundum ineffabilem deitatis naturam, atque etiam secundum dispensationem temporalem de Incarnatione Christi sunt dicta, haec item fidei sunt congrua pari credulitatis virtute tenenda. Quod Novi, et Veteris Testamenti sit unus Deus: quae duo Testamenta salubriter divina commendat auctoritas, illud per prophetiam, istud per historiam veraciter persolutum. Quod neque de Deo, neque de creaturis cum gentilibus, vel haereticis, aut schismaticis sit aliquid sentiendum in his quae a veritatis fide dissentiunt; sed quod utrumque Testamentum per divinum commendat eloquium, hoc solummodo sentiendum. (0146C) Quod coelum, et terram, et mare, et omnia quae sunt in eis, nulla necessitate creaverit Deus, nec omnino ullam esse visibilem atque invisibilem substantiam, quae aut sit Deus, aut non sit a bono Deo creata, sed Deum summum et incommutabile bonum, creatura vero inferius et mutabiliter bona. Quod angelorum vel animae natura non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita; et quia ad imaginem Dei creata, ideo incorporea. Ipsius vero animae natura habetur incerta. Quod pietas morum omnimodo sit tenenda, sine qua fides divini cultus otiosa torpet, et cum qua divini cultus integritas perfecta consistit. Quod Deus propter se ipsum diligendus sit, proximus vero in Deum, inimicus autem propter Deum, ut a Deo incipiens dilectio, per proximum proficiat, et usque ad inimicum proficiendo perveniat; sicque dum per proximum provecta ad inimicum pervenerit, in Deo plena consistat. Quod alter alterius pollui peccato non possit, ubi voluntatis purae consensio non tenetur. (0146D) Quod legitimae nuptiae non credendae sunt esse damnandae, quamvis ex eis obnoxia originali peccato credatur nasci progenies; quibus tamen fidelium virginum vel continentium praeferenda iure doceatur integritas. (0147A) Quod poenitentiae remediis non egere putandum non est pro excessibus quotidianis humanae fragilitatis; sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut fructuosa poenitentiae compunctione universa confiteamur deleri peccata, sicut spiritus Dei docet: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1) . Quod nullus hominum suis viribus, sed per gratiam divinam, suo capiti, quod est Christus, possit subiungi, atque indisruptae pacis perseverantia in unitate ipsius Ecclesiae solidari. Quod humanae voluntatis arbitrio nihil boni posse aestimandum est deputari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. Quod bona temporalia bonis malisque communia a Deo creata, eius dispositione singulis quibusque vel negentur vel tribuantur, providentia dispositionis eius administrante; quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus, vel improbandus est vel probandus. (0147B) Quod certe aeterna bona soli possint boni in futuro consequi, quorum bonorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, habentem hic spiritus primitias, in futuro perfectionem; hic in spe sustentari, illic in re postea satiari; hic videre per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum fuerit ad speciem perducta per fidem. Quod bonum donec perficiatur in nobis, ut fruamur plenitudine summi Dei, suavitate fruendum in Deo noverimus et proximis. Et quod hanc spem resurrectionis debemus habere, ut eadem veritate carnis, qua Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore, in quo sumus vel vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. (0147C) Quod Satanas cum angelis suis atque cultoribus aeterno sit incendio condemnandus, neque aliquando ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, ex qua propria ceciderunt impietate, secundum quorumdam sacrilegam disputationem, posse reduci. Haec est traditionis catholicae vera integritas fidei; de qua si unum aliquid renuatur, totius fidei robur amittitur.


572w 4.4994628429413 s