Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 97 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCVI. De reliquis causis ad regulam verae fidei pertinentibus. <<<     >>> CAPUT XCVIII. Quod homo in mundo ita servit principi mundi, sicut Israel servivit in Aegypto Pharaoni. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0147C) CAPUT XCVII. Quod post Symbolum veniatur ad fontem.

(0147D)

Digestis cunctis his, quae tam ad unius sanctae fidei regulam pertinent, quam illis quae eidem fidei plena stabilitate cohaerentia comprobantur, quibus post catechumenum instrui convenit competentem, venitur ad fontem, quasi ad mare Rubrum; ut qui servierant in Aegypto sub Pharaone principe, luto et lateribus palearum levitate confectis (Exod. I, 14) , id est, qui haerebant mundo, zabolo imperante in terrenis actibus malarum cogitationum admistione concretis, duce Christo, quasi duce Moyse, possint ad liberationem sui quantocius pervenire.


82w 0.60854482650757 s