Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 98 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCVII. Quod post Symbolum veniatur ad fontem. <<<     >>> CAPUT XCIX. Quid significent nubes, et columna quae praecesserunt populum salvandum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0147D) CAPUT XCVIII. Quod homo in mundo ita servit principi mundi, sicut Israel servivit in Aegypto Pharaoni.

(0148A)

Itaque sub Aegyptio rege luto, paleis et lateribus in eorum aedificiis, qui sua liberatione peribunt, afficitur Israel, sic demum sub principe mundi homo ante baptismum per levitatem immundae cogitationis cutibus luteis adducitur, formans maceriam nequissimae actionis; in qua dum conversatur, et libitu malae utitur voluptatis, et iugo premitur noxiae servitutis.


66w 0.64752817153931 s