Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 99 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCVIII. Quod homo in mundo ita servit principi mundi, sicut Israel servivit in Aegypto Pharaoni. <<<     >>> CAPUT C. Quomodo per columnam subsequentem et praecedentem liberum arbitrium ostenditur regi per gratiam praevenientem, et subsequentem misericordiam Dei. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0148A) CAPUT XCIX. Quid significent nubes, et columna quae praecesserunt populum salvandum.

Iam tunc nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis Dominus videtur praecedens populum, dux factus itineris (Exod. XIII, 21, 22) . Eadem nubes praecedens Christus est, qui etiam et columna, quia rectitudo, et firmitas, et sustentatio est nostrae infirmitatis, non per diem, sed per noctem lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Ioan. IX, 39); id est, ut ignorantia humilis illustretur, et inflans scientia obscuretur. (0148B) Item aliter: Christi sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube, in iudicio vero tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit iustis, et ardebit iniustis. Item aliter: in igne terror est, in nube visionis lene blandimentum. Dies vita iusti, et nox accipitur vita peccatoris. In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus iustis, et terribilis apparebit iniustis. Istos in iudicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos per iustitiae districtionem terret. (0148C) Item aliter: Quid est quod columna nubis in die populum praeibat, et splendor ignis non in die, sed in nocte radiabat, nisi quia Redemptor noster suo conversationis exemplo ducatum se sequentibus praestans, de iustitia sua confitentibus nulla luce claruit, peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit?


216w 1.6955251693726 s