Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 100 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XCIX. Quid significent nubes, et columna quae praecesserunt populum salvandum. <<<     >>> CAPUT CI. De congressione itineris, et ingressu Rubri maris, quorum significantia tenetur in aquis fontis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0148C) CAPUT C. Quomodo per columnam subsequentem et praecedentem liberum arbitrium ostenditur regi per gratiam praevenientem, et subsequentem misericordiam Dei.

Attendendum sane, et quomodo vel in nos vel in his qui renascuntur per nos, liberum arbitrium sine Dei gratia nihil boni possit. (0148D) Nam ecce salvandum populum columna praecedens dimittit priora post tergum, et stat inter castra Aegyptiorum et castra Israel, obsistendo illis, prosperando istis; significans in eo quod primum praecessit, praeveniente gratia nolenti homini bene velle esse collatum; in eo quod a tergo posteriora tuetur, per subsequentem misericordiam adiuvari posse coepta perficere, et implere postrema servando. Illic columna iter liberationis ostendens praecessit populum, hic gratia praevenit liberum arbitrium. Illic columna tuetur extrema, hic misericordia subsequitur infirma. Illic quaesitum est ut liberarentur qui perire nolunt, hic datur ut nolentes bene velint. Illic pavor affertur, dum a tergo hostibus obviatur; hic subsequens misericordia occurrit, dum infirmitas adiuvatur. (0149A) Nam nisi et praeiens et subsequens liberando populo adiutorium adesset, qui lumen vitae praestaret, cum ad excidium hostis subsequens irrueret, sicut et hic agitur; quid baptizandis praecedens fides proderit, nisi liberans a malo subsequens misericordia fidei opus implere concesserit? Bene ergo columnae lumen liberandum populum, et ne possit interire, praecedit; et sequitur, ne interimi possit, quia gratia Salvatoris liberum hominis arbitrium, ut bene velit, grate praevenit, et ut bene possit, illi miseranter attribuit.


217w 1.8933079242706 s