Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 101 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT C. Quomodo per columnam subsequentem et praecedentem liberum arbitrium ostenditur regi per gratiam praevenientem, et subsequentem misericordiam Dei. <<<     >>> CAPUT CII. De figura et typo baptismi in nube et mari a Paulo apostolo commendatis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0149A) CAPUT CI. De congressione itineris, et ingressu Rubri maris, quorum significantia tenetur in aquis fontis.

Est salvando Israeli dux Moyses. Factus est redimendo homini dux Iesus. Ille relinquit Aegyptum, iste mundum. Illum insequuntur Aegyptii, hunc insequitur multitudo delicti. Illic (mare) rubore littoris coloratum, unde et dicitur rubrum; hic est baptismus Christi sanguine consecratus. (0149B) Illic virga vastitas dividitur maris, hic signo crucis reseratur aditus fontis. Illic ingreditur Israel, hic tinguitur homo. Illic inter aquas per siccum sine impedimento transitur, hic per aquas iter salutare peragitur. Illic insequentes Aegyptii cum Pharaone merguntur, hic peccata cum zabolo necantur, non perditione naturae, sed potestatis amissione. Nam in quantum zabolus est, constat; in quantum male potuit, iam non constat. Unum elementum utrisque exitium atque subsidium est, dum perituros perimit, et eruendos provehit; dum morituros necat, et vivituros iuvat; dum exitiosos deiicit, et eximendos edicit. Exsultant qui liberati sunt in gloriam Liberatoris, et in gratiam liberationis. Post mare et post fontem dicitur: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est. Equum et ascensorem proiecit in mare. (0149C) Adiutor et protector meus Dominus, et factus est mihi in salutem (Exod. XV, 1).


181w 2.2009661197662 s