Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 102 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CI. De congressione itineris, et ingressu Rubri maris, quorum significantia tenetur in aquis fontis. <<<     >>> CAPUT CIII. Quod transitus maris perveniendi ad manna significet, post baptismum venire ad Christi corporis sumptum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0149C) CAPUT CII. De figura et typo baptismi in nube et mari a Paulo apostolo commendatis.

Figura et typum baptismi huius bene Paulus commendans dicit: Nolo vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt (I Cor. X, 1) . Ut quid per mare transierunt? quasi quaereres ab illo, secutus ait: Omnes per Moysen baptizati sunt in nube, et in mari. Si ergo figura maris tantum valuit, species baptismi quantum valebit? (0149D) Si quod gestum est in figura traiectum populum ad manna perduxit, quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui traiecto per eum populo suo?


97w 0.81435298919678 s