Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 103 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CII. De figura et typo baptismi in nube et mari a Paulo apostolo commendatis. <<<     >>> CAPUT CIV. Quod uno tempore sit et generatio rerum, et regeneratio hominum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0149D) CAPUT CIII. Quod transitus maris perveniendi ad manna significet, post baptismum venire ad Christi corporis sumptum.

(0150A)

Quo traiicit per baptismum Iesus, cuius figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare traiiciebat, nisi ad manna? Quod est manna? Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI, 51) . Manna accipiunt fideles iam traiecti per mare Rubrum. Quia ergo, ut dictum est, omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et a Domino dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei (Ioan. III, 5) , bene habuit mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Quibus sacramentis purificatus, et vivificatus homo valeat in haereditatem terrae viventium intromitti. Iam fontis figuram mare habuisse patuit. Nunc ipsius sacri fontis mysteria demonstrentur.


124w 1.6498680114746 s