Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 104 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CIII. Quod transitus maris perveniendi ad manna significet, post baptismum venire ad Christi corporis sumptum. <<<     >>> CAPUT CV. Quod sustinere dicitur mysteriorum sacramentum, donec in superficie miraculum ostendatur aquarum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0150A) CAPUT CIV. Quod uno tempore sit et generatio rerum, et regeneratio hominum.

(0150B)

Huic fonti ad novae regenerationis effectum illud tempus occurrit, quo habere mundus exordium coepit, ut generatio rerum et regeneratio animarum uno tempore sibimet inhaererent, dum veris tempore fieri utraque patescerent. Primo etenim mense initium mundi exoritur. Similiter in eodem mense fieri Pascha praecipitur. Sic inchoat novitas rerum, sic inchoat novitas animarum. Quae in mundo per novitatem creata sunt, mortalitatem attingunt. Quae post vetustatem in morte Christi consepulta resurgunt, ad aeternitatem perveniunt. (0150C) Unde vero concurrit, ut eo tempore videatur in hanc generationem, atque in hos usus ingressus attribuitur [F., attribui], quo tempore ex hac generatione in generationem est legitimus transitus. Siquidem verno tempore filii Israel Aegyptum reliquerunt, et per mare transierunt. Hoc tempore Domini nostri Iesu Christi Pascha celebratur. Hoc est animarum transitus a vitiis ad virtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad veritatem atque sinceritatem. Regeneratis itaque dicitur: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni (Exod. XII, 2) . Derelinquit enim et deserit, qui abluitur, intelligibilem illum Pharaonem principem istius mundi cum omnibus operibus suis.


185w 1.8786940574646 s