Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 105 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CIV. Quod uno tempore sit et generatio rerum, et regeneratio hominum. <<<     >>> CAPUT CVI. De descriptione efficientiarum aquae fontis. De patentis admiratione miraculi. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0150C) CAPUT CV. Quod sustinere dicitur mysteriorum sacramentum, donec in superficie miraculum ostendatur aquarum.

(0150D)

Fontis huius, cui divinae sanctificationis illabitur virtus, et ex superficie miraculum, et ex mysterio pandamus arcanum. Contemplamur in hoc fonte numero suorum miraculorum insignia, et aspicitur operatio ex divina institutione pavenda. (0151A) Est enim in eo similitudo prophetiae virtutis, certitudinis tempus, veritatis status, odor ignotus, humor in sicco profluus, sine lapsu fluctus erectus, sine exhauriente cito vacuus, situs ad copiam indeficiens, fluxus renascentis ad vitam aditus, perimendis delictis interitus, abrenuntiatio impietatis, confessio divinae et unicae Trinitatis, in libertatem iustitiae aeterna memoria, in opere peccati perennis oblivio, in remunerationem gloriae perpetua plenitudo. Habet itaque similitudinem prophetiae virtutis, quia quinta feria Paschae odorem denuntiat, quod post triduum paschali Sabbato visione praesentat. Habet certitudinis tempus, quia ad testimonium dominicae resurrectionis nullo eventu variatur erroris. Habet veritatis statum, quia individuum cum festo paschali servat eventum. Habet odorem ignotum, quia dissimilem gratiae flagrantiam manat odorum. Habet humorem in sicco profluentem, quia inter ariditatem saxorum sine ullo illapsu exundantia invenitur aquarum. Habet sine lapsu fluctum erectum, quia cum nullius motionis sed tantum suae quietis se moveat undis, oram non transgreditur limitis. (0153B) Habet sine exhauriente cito vacuum situm, quia sicut sine cognitione ubertas irruit, ita sine evacuatione siccitas occurrit. Habet in copiam indeficientem fluxum, quia potui repositione quae e liquore diviti persistente, plus ablatio tollit, quam capacitas retentat. Habet renascendi ad vitam aditum, quia congressi illum morte dempta transferuntur in vitam. Habet perimendorum delictorum interitum, quia illic demersus ex vetustate peccati purificatus homo consurgit in gratiam novitatis. Habet abrenuntiationem impietatis, quia nemo illum aggreditur, nisi qui abrenuntiaverit diabolo, et angelis, eiusque operibus cunctis. Habet confessionem divinae et unicae Trinitatis, quia omnis qui eum aggreditur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatur. (0153C) Habet in libertate iustitiae aeternam memoriam, quia is qui tinguitur, liberatus a servitute peccati, transit in libertatem gloriae filiorum Dei. (0154A) Habet in opere peccati perennem oblivionem, quia obliviscens pristinae conversationis, quae retro est, extendit se per beatam spem ad aeternorum munera praemiorum. Habet in remuneratione gloriae perpetuam plenitudinem, quia liberatus homo a corruptione laborum, exsultationis iubilo laudabit Deum in saecula saeculorum.


349w 3.3123369216919 s