Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 106 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CV. Quod sustinere dicitur mysteriorum sacramentum, donec in superficie miraculum ostendatur aquarum. <<<     >>> CAPUT CVII. Quare et unde fons in Quadragesima clauditur, et in Pascha reseratur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0154A) CAPUT CVI. De descriptione efficientiarum aquae fontis. De patentis admiratione miraculi.

Verum ut evidentius rei species demonstretur, pleniori affatu est actio exsequenda. (0154B) Ecce videmus locum fontis constructum arentibus saxis, marmorisque obductum crustulis siccis, quem ita construentis industria iuncturis tabularum gypso, et calce, cera quoque, et marmoris pulvere, compsit et solidavit, ut nullo pateat vel accessu vel spiramine pervium, nullo derivationis alicuius humore susceptum. Et unde post totius anni recursus annales hodierna gloria visionis? Unde post annuam siccitatem viror repens? Unde inter saxa latices? Unde inter marmora aquae? Unde in sicco flumina? Unde in arenti lapide exundantia lymphae? Non aditus rivuli, non imber pluviae patet, non minimum ros, non madens nebula supervenit; laquearia tectorum integra sistunt, fores clausi inventi sunt, signacula salva reperta sunt, nullus infidelis ad illudendum fidei accessit, nullus fidelis ad providendum fidei introivit, nullus prorsus, qui tantum miraculum vel simularet vel impediret, accessit. Attendatur ergo auctor ille ineffabilis, et opera eius admirabilis. (0154C) Atque ita ex effectibus operationis ipsius cognosci poterit virtus operis eius. (0155A)

Nudiustertius miraculi huius aer nuntius fuit. Et quia sera claustrorum aspectum oculis negavit, virtus odorationem odoratui patefecit. Longe, inquam, longe procul odor exiit, et futurae visioni fidem dedit. Ecce ventum est in praesenti et patenti obtutu; omnes illic admirantes infigimus visus, aspicimus fontem affatim aquis exuberantem, quem noveramus arentem. Videmus exsultantes gurgites aura nulla commotos. In cumulum aquae subriguntur, et transgressus luminis [F., limitis] nullus aspicitur. Nullo tacta flatu elata movetur; et tumore motionis, dum non transgreditur oram, continet exaestuantem in exaggeratione procellam. Videas illidi undas, versare globos, rotare fluctus, et situ loci cum statu elementi luctante, alteri cedere nescit alter. (0155B) Tenent incognitum saxa liquorem, et gratulantur sua sterilitate genitum, quem aliena fecunditate nesciunt infusum. Compellunt marmora continere quod acceperunt. Sed lex illa vetat obsistere, cur non ad mensuram tenet capacitas quod ad copiam inflexit ubertas. Item aquae transiliunt aequitatem, sed conglobatae non transeunt limitem. Suis motibus modo insultat in verticem, modo relabitur ad quietem, modo crispantem efficit superficiem, modo crispantis varietatis planitiem reddit aequalem. Comminatur egressum, nec tamen deserit situm. Omni tempestate quiescit, sola quiete movetur. Omni perturbationis commotione carens, suae tantum ad mirationis motibus arridet et plaudit. (0155C) In augmento miraculi non satis est quod arentium situm lapidum aquae in pulvere nascentes, nisi tanta constet ubertas, ut considerari nequeat statu constante, quanta vasorum millia referta fidelium populorum auferat fides. Praeeunte fidei amore violenter aggreditur, certatim incumbitur, ubertim aufertur, et obviante sibi itu vel reditu, ab innumerositate concurrentium, dum pietas vincit, fides iniuriam non sentit. Insistente pressura illiduntur vascula, et tam indite haustus liquor effunditur, ut in lutum pavimenta vertantur. Exempto unicuique remedio, quo vel quisque bibit, vel per latitudinem orbis terrae asportata et reponenda servatur ubertas. Cuius abundantiae admiratio immensa, mensurae consideratio nulla est. Hoc solum potest intelligi quod plus potuit auferri quam inveniri. (0155D) Color huius luce clarior lymphae, aere purior. Sapor cunctis aquae saporibus ignotus et gratior. Virtus placida, species decora, novitas admiranda, vetustas tanta diuturnitate durabilis, ut annis exempta nullo vitio sit corrupta. Caeterarum porro aquarum sola novitas grata est, et illa iucundior, quae odore nullo respirat. Nam quamvis nitidis tenta vasis, si reposita mane, a primum exhausto limpore fit crassior, concepto fetoris olfatu, cuius grassedo pinguescet in faecem, sed post humorem redit in terram. Haec autem nunquam limporis, nunquam odoris, nunquam saporis gratia caret. (0156A) Sic in admiratione nova, in creatione antiqua, in usibus salutis probatur assidua. Iam quia defertur in miraculo, et hoc mirum est, quod nequit stare semper in miraculi statu, sed quia mirabiliter venit, nonnisi mirabiliter abscedit. Nam sicut nullus est in accedendo infusionis aditus, ita nullus in recedendo meatus. Ex incognito plenus inventus, ex incognito vacuus aspicitur locus. Ubi elapsa, sicut et unde illapsa sit aqua, non invenitur. Quid ergo, nisi quia omnipotentia Dei, quae hanc mirabiliter infusit, mirabiliter exhaurit? Ex toto prima, media, et extrema constitutis in miro, dum in sicco nascitur, dum fluctuare latet nec labitur, dum sine evacuatione siccatur. Nam stat plenus fontis loculus. (0156B) Et postquam a sacerdote exstiterit benedictus, sustinet omnes concurrentium conventus, quantumve ex illo corporaliter bibatur, quantum ex impetu convenientium humi vertatur, quantum in diversas terras religioni convenientibus vasculis asportata servetur, nulla aestimatione colligitur. Stat certe tam indeficiens haurientibus, ut plus ablato quam capuit, nesciat minorari. At ubi baptizans infantulum sacerdos immerserit, mox quies est; sicque visibiliter redit in nullo, quae invisibiliter crevit ex nullo. Haec sunt in isto speciali propter aquae novitatem fonte mirabili. In illo autem mirabiliter universali, et singulariter generali, cum quo et iste unus est qui significatus est propheta dicente: Erit in die illa fons patens domui David et habitantibus in Ierusalem in ablutionem peccatorum et menstruatae (Zach. XIII, 1) . Qui ideo patens quia nulli clausus. (0156C) Quare omnes in eo renascimur, per quem et peccatorum delicta purgantur, et menstruatae sordes, hoc est, immundae animae salutari lavacro abluuntur; qui ita unus est ad regenerationis gratiam, sicut et una fides et una Ecclesia Dei vivi, quae significatur per domum David. Haec ex ordine sacramenta complentur.


Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CV. Quod sustinere dicitur mysteriorum sacramentum, donec in superficie miraculum ostendatur aquarum. <<<     >>> CAPUT CVII. Quare et unde fons in Quadragesima clauditur, et in Pascha reseratur.
814w 2.143963098526 s