Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 107 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CVI. De descriptione efficientiarum aquae fontis. De patentis admiratione miraculi. <<<     >>> CAPUT CVIII. De tempore et loco baptizandi. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0156C) CAPUT CVII. Quare et unde fons in Quadragesima clauditur, et in Pascha reseratur.

Hic fons, quia plenus est mysteriis humanae salutis, bene sub dispositione pontificali signatus clauditur, et signatur ut reseretur. Clauditur autem diebus Quadragesimae, aperitur tempore Paschae. (0156D) Quod Quadragesima obsignatur, ostendit, excepto gravissimae necessitatis obventu, his diebus per totum orbem fieri baptismum omnimode non licere. Quod vero in Pascha per sanctificationem pontificis aperitur, demonstrat dominicae patere mysterium resurrectionis, in quo ad vitam factus est aditus homini, ut per baptismum consepultus in morte Christi, resurgat cum eo in gloria Dei. Et sicut hoc est ubique cohibere baptismum, quod in loco claudere fontem, ita quoque est aperire fontem; dare baptizandi licentiam generalem. Clauditur autem fons signaculo annuli, aperitur vero benedictione sacerdotis, et mysteriis sacramenti.


123w 1.2376940250397 s