Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 108 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CVII. Quare et unde fons in Quadragesima clauditur, et in Pascha reseratur. <<<     >>> CAPUT CIX. De expositione mysteriorum fontis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0156D) CAPUT CVIII. De tempore et loco baptizandi.

(0157A)

Quam baptismi celebritatem duobus tantum temporibus Pascha et Pentecosten, apud legitimorum sedes episcoporum coram ipsis fieri, et apostolica et paterna sanxit antiquitas. In subiacentibus autem vicinis episcopis ecclesiis id effici non debere, ne dum passim per diversa loca conventus dividitur populorum, vel non sit quibus conferatur gratia doctrinarum, vel minoretur sublimitas veneranda pontificum. Per parochiarum autem ecclesias longe positas convenienter licet ut fiat; ne dum prolixa itineris longitudo distenditur, desiderabilis et cito perficienda gratia differatur. (0157B) Extra haec duo tempora propter solam necessitatem mortis omni tempore libere conceditur baptizare.


95w 0.27749109268188 s