Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 109 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CVIII. De tempore et loco baptizandi. <<<     >>> CAPUT CX. De gradibus fontis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0157B) CAPUT CIX. De expositione mysteriorum fontis.

Accedit deinde sacerdos ad fontem; et sicut Moyses ibat in nomine Domini, ita iste Deum exorans aquis officia sanctificationis infundit. Moyses illic virga percussit aquas, et salutare patuit iter (Exod. XIV, 21) . Sacerdos hic signaculo ligni crucis contingit aquas, et reseratur ad salutem ingressus. Alioquin nisi Moyses virga percuteret aquas, non pateret inter fluctus aditus libertatis. Et nunc nisi nomine et cruce ligni Christi fontis aquae tangantur, nullum salvationis remedium obtinetur. Exorcismum apponit, ne quid illic lateat ex contagione sinistrae partis admistum. (0157C) Oleum infundit, ut sacramento illi, quo in exordio creationis super aquas Dei spiritus ferebatur, sanctificationis infusione particeps approbetur. Benedictionem profert, ut eum abolere maledictum potentem efficiat.


113w 1.2487709522247 s