Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 110 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CIX. De expositione mysteriorum fontis. <<<     >>> CAPUT CXI. De duabus pactionibus abrenuntiationis et credulitatis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0157C) CAPUT CX. De gradibus fontis.

Hic fons origo est omnium gloriarum. Qui habet septem gradus; tres in descensum propter tria quibus renuntiatio fit, id est, in quibus renuntiatur diabolo, et angelis eius, et operibus eius, et imperiis eius. Tres alii in ascensum propter tria, quae confitemur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui est unus in Trinitate Deus. Septimus vero iste est qui et quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. (0157D) Per tria itaque baptizandus descendit, quando tribus abrenuntiavit. (0158A) Relinquendo enim diabolicam altitudinem, descendit ad baptismi Christi humilitatem. Atque ita in quarto gradu solidamentum inveniens, ex his quibus abrenuntiavit liberatus stat. Dehinc ascendit per Trinitatis confessionem. Et ipse est septimus ad summam liberationis, qui fuit quartus ad requiem libertatis.


131w 1.6191611289978 s