De cognitione baptismi
(PL 96 0158A) CAPUT CXI. De duabus pactionibus abrenuntiationis et credulitatis.
Duae autem sunt pactiones. (0158B) Prima, in qua diabolo renuntiatur, cum dicitur: Abrenuntio tibi, diabole, et angelis tuis, operibus tuis, et imperiis tuis, ne iam serviat ei vel terrenis corporis passionibus, vel depravatae mentis erroribus, qui dimersa omni malitia vice plumbi, bonis operibus dextra laevaque munitus, saeculi huius freta inoffenso studeat vestigio pertransire. Secunda, in qua creditur Deo in nomine Trinitatis, ut tenens virtutem eius dilectionis permaneat cum illo in laudibus eius saeculis sempiternis.