Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 111 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CX. De gradibus fontis. <<<     >>> CAPUT CXII. Quod in nomine Trinitatis detur baptismum, et quod in baptismo quaecunque persona Trinitatis omissa sit, nihil baptismi celebritas agat; quodque Christi baptismum in Trinitate exstiterit actum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0158A) CAPUT CXI. De duabus pactionibus abrenuntiationis et credulitatis.

Duae autem sunt pactiones. (0158B) Prima, in qua diabolo renuntiatur, cum dicitur: Abrenuntio tibi, diabole, et angelis tuis, operibus tuis, et imperiis tuis, ne iam serviat ei vel terrenis corporis passionibus, vel depravatae mentis erroribus, qui dimersa omni malitia vice plumbi, bonis operibus dextra laevaque munitus, saeculi huius freta inoffenso studeat vestigio pertransire. Secunda, in qua creditur Deo in nomine Trinitatis, ut tenens virtutem eius dilectionis permaneat cum illo in laudibus eius saeculis sempiternis.


81w 0.8491370677948 s