Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 112 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXI. De duabus pactionibus abrenuntiationis et credulitatis. <<<     >>> CAPUT CXIII. Quod baptismum et originale et actuale peccatum tollat, et quod non nisi renatus habeat vitam aeternam; et quare vel abrenuntiationem vel confessionem alii propter alios profitentur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0158B) CAPUT CXII. Quod in nomine Trinitatis detur baptismum, et quod in baptismo quaecunque persona Trinitatis omissa sit, nihil baptismi celebritas agat; quodque Christi baptismum in Trinitate exstiterit actum.

(0158C)

Dein secundum praeceptum Domini dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) , subinferente sacerdote, ut habeas vitam aeternam, tingitur homo aquis; ac tunc ostenditur ei firma promissio, quam Dominus dixit: Qui credit in me, habet vitam aeternam (Ioan. VI, 47) . Quod si omissa qualibet Trinitatis persona baptismum conferatur, omnino nihil egisse baptismi solemnitas deputetur, nisi tota Trinitatis veraciter invocetur. Nam et baptismus Domini, quando a Ioanne baptizabatur, in Trinitatis veritate celebratus agnoscitur. Cum enim diceretur a Deo: Hic est Filius meus (Matth. III, 17) , ecce Pater in voce, Filius in corporis veritate, Spiritus sanctus in specie columbae.


132w 0.97030901908875 s