Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 113 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXII. Quod in nomine Trinitatis detur baptismum, et quod in baptismo quaecunque persona Trinitatis omissa sit, nihil baptismi celebritas agat; quodque Christi baptismum in Trinitate exstiterit actum. <<<     >>> CAPUT CXIV. De his qui de fonte baptizatos excipiunt, et quid cum eis agere debeant. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0158C) CAPUT CXIII. Quod baptismum et originale et actuale peccatum tollat, et quod non nisi renatus habeat vitam aeternam; et quare vel abrenuntiationem vel confessionem alii propter alios profitentur.

(0158D)

Maioribus autem et perfectis aetate baptismus vel ad purgationem originalis noxae, vel ad abolitionem actualis proficit eulpae, ut uno beneficio salutari deleatur simul originale, et actuale peccatum. (0159A) Parvulis vero ad hoc solum valet, ut delictum, quod ab Adam generatio traxit, hac regeneratione solvatur; qui si antequam regenerentur, e saeculo transierint, in regno Dei haeredes Christi non erunt, dicente Domino: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei (Ioan. III, 3) . Denique iidem parvuli ideo alio profitente, vel abrenuntiant zabolo, vel credunt Deo, quia per se loqui non possunt, sicut aegri, muti, et surdi aliis profitentibus propter eos ipsi. . . . baptizantur.


131w 0.88838386535645 s