Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 114 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXIII. Quod baptismum et originale et actuale peccatum tollat, et quod non nisi renatus habeat vitam aeternam; et quare vel abrenuntiationem vel confessionem alii propter alios profitentur. <<<     >>> CAPUT CXV. Quod pro spe futurae beatitudinis regeneratio detur, non ut temporalis mortis poena tollatur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0159A) CAPUT CXIV. De his qui de fonte baptizatos excipiunt, et quid cum eis agere debeant.

(0159B)

Illi sane, qui ex utero matris Ecclesiae, id est ex lavacri fonte per Spiritum sanctum genitos in adoptionem filiorum religioso amore excipiunt, et ante quam baptizantur, et postquam baptizati fuerint, non solum exemplis, sed etiam verbis eos admonere prorsus oportet. Et sicut uterque sexus ex eodem fonte renascitur, sic uterque sexus renatos excipiens doctrinae salutaris usum habere debet. Qui etiam cognoscant se fideiussores existere. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, angelis et operibus eius, affirmantes credere eos in nomine Trinitatis. Ideoque tam illi qui excipiunt quam qui excipiuntur ab eis, pactum quod cum Deo in sacramento baptismatis pepigerunt omni custodire vigilantia debent, ut dum servant quod in regeneratione praeceptum est, accipiant quod in remuneratione promissum est.


132w 1.317791223526 s