Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 117 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXVI. Quod solis sacerdotibus liceat dare baptismum, excepta necessitate periculi. <<<     >>> CAPUT CXVIII. De non iterando baptismo. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0159D) CAPUT CXVII. Quid significat, quod infans aquis immergitur ad similitudinem mortis Christi. De simpla quoque et trina baptismatis mersione.

(0160A)

Quod aquis infans mergitur, in Christi morte baptizatur, dicente Paulo: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 3, 4) . Item quod infans ab aquis educitur, resurgi cum Christo monstratur, subsequente eodem Apostolo: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus (Ibid., 4, 5) . Quod autem semel mergitur, in unius Deitatis nomine tingitur. Si autem tertio mergatur, trium dierum sepulturae Domini numerus demonstratur. Unde in una fide nihil contrarium habet consuetudo diversa. (0160B) Sed quia haeretici in hoc numero mersionis unitatem solent scindere Deitatis, a Deo potius est quod Ecclesia Dei unius usum observat tantummodo tinctionis.


143w 1.5321450233459 s