Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 118 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXVII. Quid significat, quod infans aquis immergitur ad similitudinem mortis Christi. De simpla quoque et trina baptismatis mersione. <<<     >>> CAPUT CXIX. Quod I baptisma aquae sit, II sanguinis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0160B) CAPUT CXVIII. De non iterando baptismo.

Semel acceptum baptismum nullatenus iterare ex quacunque causa licere. Nam sicut unus Deus, et una fides, ita unum est et baptisma. Et sicut idem narrat Apostolus, scientes quod Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); ita nec baptismus unquam aliquatenus repetetur. (0160C) Item cum duae sint nativitates, una de terra, alia de coelo, una de carne, alia de spiritu, una de mortalitate, alia de aeternitate, una de masculo et femina, alia de Deo et de Ecclesia, ipsae duae singulae sint; nec illa potest repeti, nec illa. Proinde sicut iam natus de Adam non potest iterum generari de Adam, ita natum de Christo non potest iterum generare Christus, quia sicut non potest repeti matris uterus, sic nec Ecclesiae baptismus.


130w 1.0750949382782 s