Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 119 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXVIII. De non iterando baptismo. <<<     >>> CAPUT CXX. Quod III baptismum poenitentiae sit in alluvio lacrymarum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0160C) CAPUT CXIX. Quod primum baptisma aquae sit, secundum sanguinis.

Tria sunt genera baptismi. Primum baptismum est aquae et spiritus, de quo huc usque disputatum est, quo per regenerationem originalia peccata delentur. Secundum est, quo per martyrium quisque suo sanguine baptizatur. Eodem certe baptismo et Christus est baptizatus, ut credentibus in se, sicut in aliis, sic et in hoc, daret exemplum. (0160D) Dicit enim discipulis suis filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et baptizari baptismo quo ego baptizabor (Marc. X, 38) ? id est: Potestis bibere calicem amaritudinis passionis, et baptizari effusione vestri cruoris, sicut ego tolerabo ignominiam crucis, et emittam undam sanguinis profluentis? Aqua ergo et sanguis est gemina baptismatis figura. Nam uno ex lavacro regeneramur, altero ex sanguine consecramur.


120w 0.12355303764343 s