Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 120 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXIX. Quod I baptisma aquae sit, II sanguinis. <<<     >>> CAPUT CXXI. Quod nec in haereticos licet iterare baptismum. show dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0160D) CAPUT CXX. Quod tertium baptismum poenitentiae sit in alluvio lacrymarum.

(0161A)

Tertium est alluvium lacrymarum, quod fit in poenitentia peccatorum, laboriose quidem actum, sed per copiosam Redemptoris pietatem ad indulgentiam certum. Sic Maria illa in civitate peccatrix ad pedes Domini sedens, quod voluptatibus in se sordidavit, lacrymis lavit (Luc. VII, 38) . O plenum pietate baptismum! copiosa Redemptoris indulgentia exundantem, qui tam veternosum aggerem criminum tam citatim fluenti alluvione delevit! Intuere quisquis ille peccatores [F., peccator es], imo intuemini omnes homines, quia omnis homo peccator est, et huius baptismi perpende potentiam. Sic ubertim supra peccatricem fons lacrymarum erupit, ut ad pedes peccata remittentis Domini perveniret. Sic ab imo cordis se in cumulum fluctus lamentationis erexit, ut coelestis Domini vestigia irrigaret. (0161B) Sic amaritudo vim detulit afflictionis, ut dulcedinem adipisceretur pietatis. Hinc et ille per singulas noctes stratum suum lacrymis rigat (Psal. VI, 7) . Hinc Ninivitae, dum se lamentationis imbre perfundunt, ultionis incendia exstinxerunt (Ion. III) . Sed gratiae huius copiam ille gratissimus miserator supra miseros agit, qui et peccatoribus poenitentiam dat, et peccatis veniam praeparat; qui peccatum poenitentia punit, et poenitentiae fructum attribuit; qui ad se per gratiam convertendo venire iubet impium, et per misericordiam exsultando a se facit abire iustificatum.


195w 0.15197086334229 s