Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 121 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXX. Quod III baptismum poenitentiae sit in alluvio lacrymarum. <<<     >>> CAPUT CXXII. Quod post baptismum gloriae cantico decantato ad unctionem provehendus est homo. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0161B) CAPUT CXXI. Quod nec in haereticos licet iterare baptismum.

(0161C)

Quicunque haeretici diversum schisma sequentes, si in Patris, et Filii, et Spiritus sancti, attestatione approbantur suscepisse baptismum, non erunt iterum baptizandi, sed chrismate solo, et manus impositione purgandi. Baptismus enim non est hominis, ut iteretur per hominem; sed Christi, ut permaneat per Christum. Nam sicut unus est, et non alius Deus, sicut una in Deo, et non alia fides, ita unum Christi et non aliud baptismum. Quod si ex homine esset, iterari posset; quia vero ex Christo incommutabiliter datum est, iterari non potest. Deus enim solus est qui baptizat, ut fieri possint Filii Dei et qui baptizantur ab eo. Ideoque non interest an fidelis, an haereticus, det baptismum. Tantum est ne baptizari cupiens incuria Christianorum ad haereticos deducatur. (0161D) Sed etsi in hoc incuriae negligentia habeat culpam, baptismus iterari nunquam poterit habere licentiam. Quod sacramentum tam sanctum est et beatum, ut nec sceleratissimo ministrante pollui possit. Nam habet et baptismum Christi haereticus. Sed nihil illi prosperat, qui hoc extra unitatem fidei acceptum portat. Iam quando Ecclesiam introierit, mox baptismum, quod foris habuerat ad exitium, prosperum habere incipit ad salutem. Unde quod acceptum est, fidei reverentia probatur. Proinde cum accesserit, non mutari convenit, sed agnosci. Nam quia signum est regis Dei mei, non sacrilegium fit cum desertor corrigitur, et signum Domini non mutatur.


220w 2.4652109146118 s