Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 122 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXI. Quod nec in haereticos licet iterare baptismum. <<<     >>> CAPUT CXXIII. De unguento chrismatis, et institutione eius. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0161D) CAPUT CXXII. Quod post baptismum gloriae cantico decantato ad unctionem provehendus est homo.

(0162A)

Postquam in similitudine mortis Christi aquis immersus homo rursus fuerit ad spem resurrectionis ab aquis eductus, ob liberationem sui gratulationis cantico decantato, provehitur ad sancti chrismatis tactum, ut unguatur spiritu Dei, et sit atque vocetur ex Christi unctione et nomine Christianus.


54w 0.48030519485474 s