Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 123 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXII. Quod post baptismum gloriae cantico decantato ad unctionem provehendus est homo. <<<     >>> CAPUT CXXIV. Quod per visibilem unctionem corporis invisibiliter Spiritus sanctus operetur animae unctionem. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0162A) CAPUT CXXIII. De unguento chrismatis, et institutione eius.

(0162B)

Chrismatis unguentum in Levitico, iubente Domino, primum Moses et composuit, et effecit (Levit. VIII, 2, 12, 13) . Quae unctio primum in Aaron et filios eius in testimonium sacerdotii et sanctitatis insigne ab eodem Mose habetur illapsa. Deinde in honorem gloriae reges eodem chrismate ungebantur. Unde pro illis dicitur: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15) . In sacerdotibus autem et regibus erat haec mystica unctio tantum, qua Christus Rex et Sacerdos futurus figurabatur. Christi enim nomen a chrismate ducitur, quia chrisma unctio vocatur. Postquam vero Dominus noster Iesus Christus, Rex verus, et Sacerdos aeternus, a Deo Patre coelesti et mystico est delibutus unguento, iuxta quod dicitur ad eum: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) , non iam soli pontifices et reges, sed omnis Ecclesia sancti unguenti chrismate consecratur, propter quod aeterni Regis et Sacerdotis est sanctissimum membrum. (0162C) Quia ergo genus electum, et regale sacerdotium sumus, ideo post lavacrum aquae unguimur chrismate, ut Christiani Christi vocemur ex nomine.


165w 1.4939699172974 s